- AGANIPPE
- AGANIPPEfons Boeotiae celebris ad Heliconem montem, haud procul a Thebis in Permessum fluv. labens, Musis sacer, a poetis maxime celebratus. Claudian. in Paneg. Mallii Theod.v. 272.Concinuit felix Helicon, fluxitque AgannippeLargior. ---- ----Hinc Aganippeus, Propert. l. 2. Eleg. 3.Et quantum Aeoliô quum tentat carmina plectrô,Par Aganippeâ ludere docta lyrâ.Itemque Aganippis. Ovid l. 5. Fast. v. 7.Dicite quae fontes Agamppidos HippocrenesGrata Medusaei signa tenetis equi.Nomen quod attinet, Agamppe, inquit Vir maximus, Bochart. in Chanaan l. 1. c. 16. est Aganibba, i. e. ad verbum, crater viroris, h. e. viridis, quia fontis crater est,Margine graminco patulos succinctus hiatus.Agan autem proprie est crater. Ita reddunt Graeci Interpretes Exod. c. 24. v. 6. et Cant. c. 7. v. 3. Sed quâ metaphorâ Graece κρατῆρες, eâdem Syriace aganaia dicuntur in fossis ac fontibus aquarum conceptacula. Sic in Chaldaeo Paraphraste, Iudic. c. 4. v. 11. vallis craterum, interprete Kimchiô ager est, in quo sunt lacunae craterum instar, aquis plenae. Aganippe etiam Enippe dicta est, i. e. en-ibbe, h. e. fons viroris. Vibius Sequester qui perperam in montibus recenset: Aganippe Boeotiae, ante Enippe dicta. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.